Diocèse d’Aire-et-Dax
http://landes.catholique.fr/Prieres-en-Latin

Prières en Latin

  • Télécharger l'article au format PDF Imprimer cet article
  • 13 mars 2012
  • réagir
  • 1 vote



En latin


Sommaire

Credo

Gloria

Sanctus

Agnus Deï

Pater Noster

Ave Maria

Credo
Credo in unum Deum
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri :
per quem omnia facta sunt.
Qui, propter nos homines et propter nostram salutem,
descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus,
et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas
Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos : <br
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem :
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio, simul adoratur et conglorificatur :
qui locutus est per Prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi.
Amen.



Gloria
Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, Glorificamus te,
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis. Deus Pater omnipotens
Domine Fili unigenite, Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis ;
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus, Tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu :
in gloria Dei Patris.
Amen.



Sanctus
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth !
Pleni sunt caeli et terra gloria tua ! Hosanna in excelsis !
Benedictus qui venit in nomine Domini ! Hosanna in excelsis !



Agnus Deï
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : miserere nobis (bis)
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : dona nobis pacem



Pater Noster
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum ;
Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ;
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris ; Et ne nos inducas in tentationem, Sed libera nos a Malo.



Ave Maria
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.



Réagir à cet articleRéagir à cet article

Votre réaction

modération a priori

Attention, votre message n’apparaîtra qu’après avoir été relu et approuvé.

Qui êtes-vous ?

Pour afficher votre trombine avec votre message, enregistrez-la d’abord sur gravatar.com (gratuit et indolore) et n’oubliez pas d’indiquer votre adresse e-mail ici.

Ajoutez votre commentaire ici
  • Ce formulaire accepte les raccourcis SPIP [->url] {{gras}} {italique} <quote> <code> et le code HTML <q> <del> <ins>. Pour créer des paragraphes, laissez simplement des lignes vides.

Paroisse Tursan-Sainte-Marie
Curé : Delord Jean Paul
5, sentier des Jardins
40320 Geaune

E-mail
Tél. : +335 58 79 30 78
Plan d’accès